Cicerone - Testi in latino - Opere varie
(De Oratore)
Efficacia della parola sull'animo degli uditori
Necesse est qui ita dicat ut a multitudine probetur eundem doctis probari. Nam quid in dicendo rectum sit aut pravum ego iudicabo, si modo is sum qui id possim aut sciam iudicare; qualis vero sit orator ex eo quod is dicendo efficiet poterit intellegi. Tria sunt enim, ut quidem ego sentio, quae sint efficienda dicendo: ut doceatur is apud quem dicetur, ut delectetur, ut moveatur vehementius. Quibus virtutibus oratoris horum quidque efficiatur aut quibus vitiis oratoro aut non assequatur haec aut etiam in is labatur et cadat artifex aliquis judicabit. Efficiatur autem ab oratore necne ut ii qui audiunt ita afficiantur ut orator velit vulgi assensu et populari approbatione judicari solet. Credit eis quae dicuntur qui audit oratorem, vera putat, assentitur, probat, fidem facit oratio: tu artifex quid quaeris amplius? delectatur audiens multitudo et ducitur oratione et quasi voluptate quadam perfunditur: quid habes quod disputes? gaudet dolet, ridet plorat, favet odit, cotemnit invidet, ad misericordiam inducitur, ad pudendum, ad pigendum; irascitur mitigatur, sperat timet; haec perinde accidunt ut eorum qui adsunt mentes verbis et sententiis et actione tractantur; quid est quod expectetur docti alicuius sententia? quod enim probat multitudo hoc idem doctis probandum est. Denique hoc specimen est popularis iudicii, in quo numquam fuit populo cum doctis intellegentibusque dissensio. Cum multi essent oratores in vario genere dicendi, qui umquam ex his excellere iudicatus est vulgi iudicio qui non idem a doctis probaretur?